Rozmiar: 15909 bajtów

- 35 -

1282, März 21. Breslau.

Philipp III., Bischof von Fermo und päpstlicher Legat, gestattet die kirchliche Wiederbeerdigung des Albert genannt Barba von Vincemeriz (Winzenberg).

Universis presentes litteras inspecturis Philippus miseratione divina Firmanus episcopus apostolice sedis legatus salutem in omnium salvatore. Noverit universitas vestra, quod accedentes ad nos religiosi viri abbas et conventus monasterii de Kamenz ordinis Cysterciensis Wrat. dyocesis sua nobis peticione monstrarunt, quod quondam nobilis vir Albertus dictus Barba de Wincemeriz Wrat. dyocesis in vita sua quasdam decimas de dicto loco Vincemeriz prefate dyocesis ad dictum monasterium suum pleno iure spectantes indebite per violentiam occupavit, rapuit et subtraxit eisdem. Propter quod et quia quam plures alias decimas, bona et iura ecclesiarum et personarum ecelesiasticarum invasit, rapuit et presumptione dampnalibi occupavit atque subtraxit tam ex tenore constitutionis bone memorie domini G. cardinalis olim in provincia Polonie apo­stolice sedis legati quam et synodalis constitutionis quondam venerabilis patris F. dei gratia Gneznensis archiepiscopi necnon et alias diversas canonum sententias ipsum non est dubium incurrisse, quibus sententiis sic ligatus viam est universe carnis ingressus. Et licet corpus ipsius esset in ecclesiastico cimiterio tumulatum, nos tamen ad predictorum abbatis et conventus instantiam exigente iustitia ipsum mandavimus exhumari et longe profici ab ecclesiastica sepultura. Verum cum nobilis vir Nicholaus miles frater ipsius defuncti in nostra presentia constitutus, tactis sacrosanctis evangeliis, corporale prestitit iuramentum de parendo pro ipso defuncto super huiusmodi excommunicationum sententiis, quas quomodolibet incurrisset ecclesie mandatis et nostris prefatisque, abbati et conventui de subtractis eisdem decimis et bonis per ipsum defunctum dum viveret, competenter satisfecerit (!) pro eodem, seque et omnia bona sua nobis recipientibus nomine et vice omnium, quorum interest vel interesse posset, expressias obligavit, quod de omnibus dampnis, iniuriis et offensis, quas ipse defunctus ecclesiis seu personis ecclesiasticis irrogasset, pro quibus excommunicationum vinculis teneretur astrictus, libere et precise satisfaciet ad nostrum arbitrium et mandatum. Promisit quoque abbati et conventui supradictis seque et omnia bona sua specialiter obligavit eisdem, quod faciet et curabit, quod heredes ipsius defuncti predictum abbatem et conventum seu ipsorum monasterium super huiusmodi decimis per se vel per alios de cetero minime perturbabunt nec ullo umquam tempore molestabunt. Nobili viro Pacoslao milite filio quondam Sdeserz Wrat. dyocesis pro eodem Nicholao super observandis supradictis fideiubente seque et bona sua ad hoc similiter obligante, corpus predicti defuncti debita sibi absolutione impensa iuxta formam ecelesie in talibus observandam de novo permisimus in ecclesiastico cimiterio sepeliri. Datum Wratislavie XII. Kalendas Aprilis anno domini M°.CC°.LXXXII°. indictione Xa pontificatus domini Martini pape IIIIti anno secundo.

Or. Perg. An Pergamentstreifen das grüne Wachssiegel des Ausstellers; Bischof stehend, die Rechte zum Segnen erhoben, in der Linken den Krummstab haltend. Rechts unterhalb ist die Figur von einem Kreuzstabe und links von einer dreizipfligen Fahne umgehen. Umschrift: † S . PHYLIPPI . DEI . GRA . EPI . ET CO(M)ITIS FIRMANI. Regesten No. 1700. Hierzu Frömrich S. 47 und Regesten No. 1689.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów